monumenta.ch > Plinius > sectio 218

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 218
{LXXIX} a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt.